Beati Hieronymi Laudem Oratio
1453 — Verona, Reipublicae Venetiarum
Vehementer mihi timendum esse existimarem, devotissime pater vosque ceteri nobilissimi cives, quæ cum nihil in me virtutis aut præstantiæ versari videam, indigna et imbecillis rem maagnam arduamque aggredi non formidarim, beatissimi scilicet Hieronymi laudes enarrare ac velut anser inter olores de eis orationem habere, in q uibus explicandis eloquentissimorum ingenia defessa cognoscimus: ni illius gratiam et auxilium mihi affuturum esse confiderem, qui aperit oculos cæcorum et lingus mutorum facit esse disertas, — et eo magis, cum hoc gravissimum onus non sponte, non elation, non fastu, non eloquentiæ facultate gloriata susceperim, sed tuis potius precibus, tua obediential coactam intelligat et me summa molestia animique acerbitate affectam agnoscat, ut nihil mihi gravies, nihil difficilius a te præcipi potuisset. Et si quisquam alius hac de re mihi verba fecisset, profecto me ab eo derideri putassem. Sed cum tuam in me cariatem, benivolentiam totiens experta fuerim, qui cum me garrire vides, eloquentem credis ac disertam, præceptum tuum precesque tuas, ne ingratissima videar, apud me plurimum valere decrevi, quo res cumque cadat. Chrysostomus quoque super Matheum ut obediens fuerim me hortatur, dicens: virtutum o,mium merita bonum humilitatis exuperat, quæ si non adsit nec illæ poterunt esse laudabiles. Et illa vera humilitas est, quæ non suæ sed alienæ optat reverenter obtemperare voluntati. Quæ cum ita sint, brevi quam potero oration tua cum venia omniumque audientium præceptum tuum prosequar, tum ne longius inornateque dicendo omnes fastidio afficiam, tum quia me recognosco huiusque rei molem imbecillesque humeros meos. Non enim mihi Quintiliani sunt acumina, non Ciceronis aut Frontonis in dicendo facultas, ut hoc mihi convenire cognoscam aut ullo pacto mihi persuadeam. Intlligit siquidem singularis virtus tua pro tuo in eo amore ac devotione, quo labore, quo sudore omnes suæ vitæ partes pro animi sui magnitudine vitæque sanctimonia instituerit atque fundaverit, ut incredibili ac divino auxilio ad id rerum fastigium devenerit, ut nulla fuerit in terries regio, quæ huius sanctissimi nominis plent non fuerit. Quis enim ignorat, quam novos populous adierit, provincias lustraverit, maria transierit, ut litteras toto orbe fugientes persequeretur? Unde primo discessit, ab oppido Stidonis, adhuc puer Romam cum parentibus veniens prima atrium elementa atque grammaticam a Donato optimo præceptore accipere curaverunt parentes eius Philippum Macedoniæ regem imitantes, qui primas litteras sub Aaristotele discere Alexandrum voluit, pueris perutile existimans, primas litteras ab optimis præceptoribus accipere, cui devotissimus ille puer tantum operis tribuit, ut cuncti simul tamquam divinum numen admirarentur. Intellexit enim divino afflante spiritu hanc inprimis ad excitandos instruendosque intellectus necessariam esse, huic dulcem ac facundam comitem adiunxit dicendi rationem ac disciplinam, rhetoricam dico, quam tanto ardore, tanta delectation percepit, ut in hac magnam æetatis suæ partem industriamque consumpserit, Et in ea adeo splendidissime elaborasse constat, ut ommia tam Græca quam Latina, quæ eloquentissimo ac disertissimo homine Digna essent, ad ea sibi comparanda omnem operam adhibuerit. Philosophis Græcos ferme omnes attigit, nec ullius ipsorum disciplinâ vel expers vel ignarus fuit. Hebreos vel aldeos, Syrios enixe coluit, omne Denique scientiarum genus familiarissima quadam cognition complexus est. Innumeros libros edidit, plurimos pulcherrimeque scriptos coegit in Latinumque traduxit, in quibus vir ille divinus it ornate, ita luculenter disseruit, tantaque oopulentia, tantoque splendore abundavit, ut merito ab ore ipso auro clarior fulgere dicatur oratio. Hebreorum, Græcorum, Caldorum, Persarum, Medorum et Arabicorum linguist anta suavitate loquebatur, ut in eis natus videretur in eoque leporem hunc nativum esse, non acquisitum appareret. Tandem cum expertus fuerit huiusmodi sapientiam apud deum stultitiam esse, spiritu sancto duce, qui eum in suum obsequium elegerat, codicibus secularibus penitus abiectis relictisque gentilium litterarum libris ad scripturas sanctas imperio dei se convertite as tanto studio lecturum, quanto antea mortalia non legerat, Moysen imitantem, qui non prius ad dei contemplationem accessit quam in Aegyptiorum disciplinis mentem exhibuisset, Danielem quoque, qui cum apud Babilonios Caldeorum sapientiam imbibisset, postea rerum divinarum ferunt attigisse doctrinam. Perrexit itaque Constantinopolim, ut sacrarum scripturarum Gregorium Nazianzanum haberet præceptorem; Antiochiam intravit, ut Apollinarem audiret docentem. In Alexandria Didymum audivit. Apud Hebreos Lydium Præceptorem magnis copiis se redimisse testator. His igitur locis laboriosissime perlustratis reversus Hierosolymam et Bethlem Baramum iam senex audivit, meteunsque ludeos nocte ad eum proficiscebatur einqe reservatas sibi in necessaries usus pecunias magna sciendi cupiditas, ut cum cavissent Ahtenienses decreto, ut qui Megaris civis esset, si Athenis referre pedem prensus esset, ea res ei capitalis esset, is nihilo facto periculo Athenas noctu peragrabat et antequam advesperasceret tunica longa muliebri indutus et palio versicolore amictus et caput thiara velatus e domo sua Megaris commeabat, ut vel noctis tempore consiliorum sermonumque Socratis fieret particeps rursusque sub luce milia passus amplius viginti eadem illa veste tectus redibat. Noluit enim vir iste sanctissimus aliquid ad summum excellentiæ et sanctitatis cumulum ac decorum sibi luminis abesse, sed invenit vir ille ubique quod disceret, ubi semper proficiscens semper melior fieret. Vitam legend, loquendo, disputando, scribendo iocundissime sanctissimeque trivit neque unquam a suo opera cessavit aut studio. Intellexit enim servus dei nihil dulcius otio letterato; his dico letteris, quibus infinitatem rerum atque naturæ et hoc ipso in mundo cælum, terram, maria iet ipsum deum Denique cognoscimus. Tam enim multa legit, ut scribendi otium sibi suppeditasse miremur; tam multa scripsit, ut vix quemquam ea legere potuisse credatur. Cuncta enim veteris testament Græce Hebraiceque scripta voluminal in Latinum vertit; Prophetas Isaiam scilicet, Hieremiam, Ezechielem, Danielem, XII. Prophetas exposuit. Psalmos, Ecclesiastem, Cantica singulari elegantia patefecit. Novum quoque testamentum, Apostoli epistulas, lohannis Apocalipsim, dubia exponendo dilucidavit, officium divinum ordinavit, omelias ab Origene editas in Latinum transtulit. Dies mihi deficerent tantorum voluminal librorum ab eo edita enumerare. Hoc itaque vitæ curriculo, hac tanta digni sanctissimique viri fama factisque permotus Liberius pontifex cum iam congruous eccleisatico gradus suscepisset, Cardinalem elegit. In qua dignitate constitutes ea modestia, humanitate, prudential, caritate usus est, ut ab omnibus sua virtus atque sanctitas celebraretur et omnes in admirationem, stuporem devotionemque perduceret. Comque sacrosantam Romanam ecclesiam in ruinam ac deformitatem tendere videret, quantos ille labores subiit, quam gloriosa certamina pertulit, quam multos, quam varios discursus obit, ut santissimam fidem ab improbis hereticis miserrime vexatam suis e minibus liberaret, omnia gerens, omnia temptans, ut prostrata resurgeret et mortua revivisceret! Tandem post multa temporum curricula vigiliis, laboribus, ieiuniis, orationibus insudando templum domini corroboravit ab oriente usque in occidentem, bella hereticorum abstulit, arma et scuta eorum combussit igni trompheumque de superatis inimicis reportavit. Tunc cognoscens hanc Christo servire cupientibus gidnitatem onerosam sarcinam futuram abiecto galero, relicto seculo, contempta dignitate heremum ingressus est, eam erigens religionem quæ arctissima iudicatur et in ea persistere difficillimum existimatur. In qua quam dure, quam aspere Christum fuerit secutus, de se ipse testmonium perhibuit et eius testimonum est verum. Ad Eustochium scribens: Stabam, inquit in heremo constitus et in ipsa vasta solitudine, quæ exusta solis ardore monachis horridum præstat habitaculum, quottidie gemitus, quottidie lacrimæ et si quando me somnus opprississet repugnantem, nuda humo vix ossa hærentia collidebam. Horrebant sacco membra deformia, aqua frigida etiam languens utebar et coctum quid accepisse luxuria sit. Cutis mea propter incommode squalida carnis Aethyopicæ situm obduxerat. Flebam continue et repugnantem carnem ebdomadarm inopia subiugabam. Sed quid multis provehor? Quid Denique longiora enarrando fatigor? cum non mihi se linguæ centum. Sint oraque centum, ferrea vox, omnes virtues suas sanctissimæque vitæ suæ laudes percurrere possem. Quid loquar de sui ipsius continentia, immo virginitate, quam tanto labore, tanta austeritate, humilitate mundam immaculatamque seravit, ut vere ille fuerit Israelita in quo dolus non fuit invenus, et eum Ioanni Baptistæ merito comparare potuerunt, quoniam et ipse semper virgo permansit et omnes difficultates superavit. Omnem victus austeritatem usque ad extremum suæ vitæ tempus patientia, caritate vicit. Et sic octuagesimo octavo ætatis suæ anno suis circa astantibus filiis, quos suo subsidio, consilio, exemplo a vitiis purgatos ad virtutes traduxerat, in senectute suæ sancta migravit ad dominum. Cuius exitum tantis gloriosis miraculis honorificavit omnipotens deus: infirmos sanando, mortuos suscitando, oppressos adiabolo liberando, afflictos consolando,ut in talis tamque laudati glorificatique patris memoria animo moveri et ad fletum prorumpere mihi necesse sit. Sibyllæque Tiburtinæ de eo propohetiam tunc impletam quis negabit? Ait enim: Surget stella mirabilis quatuor animalium habens imaginem eritque in tuba mirabilis, Danaos illuminabit nomenque agni usque ad finem in dei virtute perducet, vinctos a diabolo liberabit et moriens illustrabitur eritque eius exitus gloriosus. Laudanda est igitur a nobis semper divina providentia, quæ ecclesiam suam militantem tali auxilio munierit aulamque suam regiam tali angelico spiritu decoravit. Hunc igitur virum glorificatum, pium, caritate fulgentem, summis laudibus celebrare, omni devotione mentibus nostris suscipere debemus, ut apud deum pro nobis peccatoribus perpetuus intercessor existat, ut gressus et voluntates nostras in hoc seculo dirigere et gubernare dignetur. Et tunc cum beatissimis spiritibus un cælestibus regnis post felicem vitæ præsentis excessum eius meritis et precibus mereamur ascribe gratia et miericordia domini nostril Iesu Christi, cui est cum patre et spiritu sancto honor, decus et imperium in secula seculorum. Amen.
Source: Isotæ Nogarloæ Veronensis, Opera Quæ Supersunt Omnia Accedunt Angelæ et Zeneveræ Negarolæ Epistolæ et Carmina, Vol. II, ed. Eudenius Abel (Budapestini: Gerold et Socios, 1866), pp. 276-289.