Select Page

Oratio Generosæ Isotæ Nogarolis
Veronesis ad Reverendissimum
Dom. Hermolaum Barbarum Præsulem Veronensem

1453 — Verona, Reipublicae Venetiarum

 

Non dubito, reverendissime domine, fore plerosque qui me admirari et temeritatis vitio accusare non desistant, quod ego mulier, quæ nec ingenio possum nec dicendi facultate valeo, hoc ad te scribendi munus usur paverim, cum multos etiam doctissimos non solum ætatis nostræ, sed prioris illius classimorum virorum laudes dicturos timuisse et verecundia perturbatos intelligent, inprimisque Demosthenem illum tanta eloquentia præditum, quem apud Philippum regem oraturum verecundia fere exanimatum legimus. Quod itidem Theophrasto philosopho et Ciceroni eloquentiæ principi contigisse antiquæ testantur historiæ. Quibus assentiar necesse est, me scilicet gravissimum onus et penitus a me alienum suscepisse. Tamen animi cum tuam illam audio clementiam, benignitatem, humanitatem, timore collapsa revivisco et vires animo treipdanti subministro, illud M. Geminii oratoris mecum animo revolvens, qui cum apud Cæsarem dicturus venire: qui apud te, inquit, Cæesar, dicere audit, magnitudinem tuam nescit, qui vero non audit, humanitatem. Tua igitur hac humanitate, clementia, pietate singulari adductam gaudioque coactam iuvat cum Maria prophetissa et universa re publica nostra tibi obviam egressa hymnum hunc exultationis tam lætum; tam festivum totis ex visceribus proferre. Quis enim tam inhumanus, tam durus, tam devotionis expers, ut non tanta lætitia moveatur atque divinæ providentiæ gratias referat, quod sua misericordia populum hnunc vagum sine pastore a recto itinere detortum, in tenebris errantem suæ lucis radiis fugatis nubibus illumnaverit in semitamque reduxerit? Hæc est enim illa dies quam fecit dominus; exultemus et lætemur in ea. Habemus enim te deo miserante pontificem sanctum a deo datum, non casu aut fortuna, sed divino auspicio electrum, nec inmerito quidem, quia virtutis laus debetur et honor. Ad quam consequendam quanto labore, studio insudaveris, satius duxi tacere, cum nulla sit tanta dicendi vis, tantat eloquentiæ facultas, quæ tot naturæ, tot humanitatis, tot irtutis ornamenta, quot duce natura, comite diligentia consecutus es, explicare queat. Quis non ingelligit, quanta cura, quanta delectation a primis, ut aiunt, unguiculis ad hunc usque diem dicendi Artem sub Guarino nunc eloquentiæ principe percipere conatus sis, ut de te merito dici possit, quod de Cicerone, Demosthene aliisque innumerabilibus dicebat antiquitas? Nam legisse memini Demonsthenem tantam in exercitatione dicendi operam posuisse, ut longe plus olei ut videret, qua mut biberet vini consumpserit. Et is tanta aviditate rhetoricam se arripusse testator, ut nimio labore vix ossibus hærere videretur. Hos igitur toto cursu imitari curasti, intelligens hanc in eo esse non posse qui vitiis refertus sis et illum, ut aiunt, facilius ad eloquentiæ magnitudinem sese accommodare qui boni viri nomen adeptus sit. Et ne hoc adulatorio more fingere videar, testis est Guarinus ipse, apud quem ita vixisti, ut te pro eo tempore delicias suas vocare minime dubitaret. Sed tu solum hac oratoria arte non contentus spiritu dei ductus omnes alias in unam collegisti, quæ tibi, in quocumque statu esses, usui et ornamento esse possent, philosophorum præcepta et doctrinas secutus fuisti, iuris civilis et canonici scientiam, quæ prima catholic fidei fundamenta demonstrant, lubens sociam suscepisti plurimumque in eis perfecisti. Tandem omnibus posthabitis ad rerum divinarum contemplationem et omnipotentis dei cognitonem, quæ omnia sacrosancta theologia docet agnoscere, te contulisti. Per hanc enim deum cognoscimus, amamus, fruimur et possidemus. In qua quantum tempopris expenderis, testes sunt qui tecum vitam agunt, ut de te affirment quod de Archimede legitur, qui tanta mathematicarum atrium abstraction detineri solitus sit, ut plerumque appositas non videret escas. Intellexisti enim hanc disciplinam non solum privatis hominibus, sed ipsis principibus maiorem in modum necessariam, et iis maxime, in quorum manibus populorum salus sita esse videatur, attestante Hieronymo, sacerdotis officium esse interrogatum repondere de lege. Et Paulus inter ceteras virtutes episcopi hortatur, ut sacrarum scripturarum scientiam amplectatur. Daniel quoque iustos fulgere dixit quasi stellas et intelligentes id est doctos quasi firmamentum. Te igitur hac tanta tamque insigni virtutum et scientiarum corona ad Romanam ecclesiam veluti ad matrem confugientem ea tamquam iustus iudex, qui reddit unicuique iusta opera sua, multis dignitatibus decoravit. Inquibus quanta begnignitate, humanitate, misericordia, iustitia, gravitate vixeris, potius tacere quam inornate enarre decrevi, etiam ne in re notissima tempus teram. Existunt enim tam præclara et illustria iudicia tua, ut nullius quamvis eloquentissimi nedum mea probatione aut laudatione egeant, sed ipsa rerum consequential atque exitus doceat. Exulto igitur ac præ gaudio ad cæelum manus tollo, pro devotione lacrimas effundo, cum te antistitem nostrum aspicio, cuius opera, diligentia, præsidio, subsidio felicem sanctam civitatem hanc nostrum fieri non dubito. Tolletur enim modo omnis mala consutudo, destruentur vitia, orientur virtutes, religio sincere et immaculata servabitur iuxta illud Heiremiæ: Ecce constitui te super gentem hanc, ut evellas et destruas, ædifices et plantes. Cantabit nunc hæc civitas, pueri innuptæque puellæ: Sub umbra illius quem desiderabam sedi et fructus eius dulcis gutturi meo, læva eius sub capite meo et dextra illius amplexabitur me. Hanc igitur, reverendissime pater et pontifex, tuæ splendore gloriæ immortalem effice et ipsam non tampquam dominus, sed pater suscipe, fove et amplectere. Sic enim decus, laudem, æternævitae præmium assequeris. Nos autem ornamenta habituri sumus et commode tuique et memoriam non minori desiderio prosequemur quam populus Romanus Numam Pompilium aut Romulum, qui eum amissum dolens talia verba loquebatur: O Romule, Romule, dic, qualem te patriæ custodem dii genuerunt! Tu produxisti nos inter luminis oras. O pater, o genitor patriæ, o sanguen diis oriundum! Sed quid ego inepta ago, quæ te hac feminea verbositate usque adeo fastidire non desist. Finem itaque meis his nugis imponam, sit e prius oravero, humanissime domine, ne mireris neve mihi succenseas, si ausa fuerim, ut dixi, tantum onus et viribus meis impar tam audaci animo suscipere, ad te scilicet scriber, et magnitudini meritorum tuorum nusquam orationem meam exæquare potuisse. Patere igitur et humanitati tuæ culpam ascribes, quæ mihi hanc præbuit audaciam, ut me totamque Nogarolam familam tibi trader ac condonare non dubitem, obsecrans, u tea caritate et benivolentia, qua semper fidelissimos tuos exculuisti, eadem nos diligas et gratia tua dignos iudices. Et eto tibi, quæ talium virorum amicitiam assequi quoddam divinum semper existimavi, polliceor no omni cura, diligentia, studio, quæ tibi placita erunt avidissime iocundissimeque esse executuros.

 

 

Source: Isotæ Nogarloæ Veronensis, Opera Quæ Supersunt Omnia Accedunt Angelæ et Zeneveræ Negarolæ Epistolæ et Carmina, Vol. II,  ed. Eudenius Abel (Budapestini: Gerold et Socios, 1886), pp. 267-275.